- CORTINARII
- CORTINARIIqui et Cortelini, apud Pachymerem, l. 4. c. 29. videntur dicti primitus Cohortales, de quibus supra: Qui nempe Cortem seu tentorium Principis servabant et tucbantur, inter ἀτίμους ac ἀτελεῖς recensiti, Constantino, de Themat. l. 1. c. 5. et in Glossis Basilic. Κορτελίνων, τῶ εὐτελῶν. Κορτελῖνοι, εὐτελεῖς, θυρωροὶ τȏυ πραιτωρίου, Ianitores Praetorii. Nam his locis eosdem esse cum Cortinariis, ex Codino de Offic. c. 3. num. 52. probat Car. du fresne: siquidem, ut Cortinarii, ministrabant ad Tabernaculum Imperatoris, et in symbolum vilissimae conditionis, ex veterib. Tabernaculi pannis vestes confectas habebant. Aliter tamen sentit Meursius, quem vide. A' voce Cortina, de qua prolixe agit idem Car. du Fresne in Glossar. e quo hoc saltem aspergam: Cortinas Regias, apud Ambrosium, Ep. 33. signa dici vel vela Regia, quae bonis debitorum Fisco addictis solebant appendi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.